Post mortem Aod addiderunt filii Israel facere malum coram Domino. Qui tradidit eos in manus Jabin regis Chanaan. Qui regnavit in Asor, et habuit ducem exercitus sui Sisaram. Ipse autem habitabat in Harosteh gentium, quae sic dicebatur, quia non ab uno populo, sed a multis collectis gentibus habitabatur, et oppressit filios Israel per viginti annos. Qui clamaverunt ad Dominum. Erat autem Debbora prophetes uxor Lapidoth, quae posuerat tentorium suum in monte Ephraim sub arbore palmae, quae dicebatur palma Debborae, et ascendebant ad eam filii Israel in omne judicium. Quae vocavit Barac filium Abinoem de Cedes, alias Cades de Nephthalim. Mulier enim itura ad praelium vocavit virum suum, qui supradictus est Lapidoth. Creditur enim fuisse idem Barac, et Lapidoth, quia eadem est utriusque nominis interpretatio. Interpretatur enim utrumque coruscatioc, Debbora vero Hebraice apis. Quae dixit ad eum: Praecepit tibi Deus Israel: Duc exercitum in montem Thabor, decem millia de Nephthalim et Zabulon, ego tradam Sisaram in manum tuam juxta torrentem Cison. Cui Barac: Nisi veneris mecum non pergam. Quae ait: Ibo, sed victoria tradetur in manus mulieris. Nuntiatum est Sisarae, quod ascendissent Debbora et Barac in montem Thabor ad pugnandum. Et congregavit exercitum ad torrentem Cison, trecenta millia armatorum, ut ait Josephus, et decem millia equitum, et nongentos currus falcatos, et alios currus duo millia, et centum. Et ait Debbora ad Barac: Descende, hac die dabit tibi Dominus Sisaram in manus tuas. Et descendit cum decem millibus, Debbora stante in monte ad orationem. Et perterruit Dominus Sisaram et universam multitudinem ejus. Ventus, grando, et pluvia irruerunt in facies eorum, arcus et fundibulae inutiles fiebant, plurimi de equis suis, et curribus excussi conterebantur. Sicque converso in fugam exercitu, Sisara de curru exsiliens, et fugiens, pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinaei. Haber enim cum omni domo sua recesserat a fratribus suis, qui habitabat, ut diximus in sorte Judae, et tetenderat tabernacula sua in valle Semiim juxta Cedes, et erat foedus inter regem Asor, et domum Haber Cinaei. Porro Jahel suscepit fugientem, et rogantem, ut celaret eum, et petenti poculum dedit ei lac, ut gravius obdormiret. Illa vero dormienti clavum ferreum, percussum malleo per utrumque tempus immisit usque in terram. Et Barac post paululum venienti ostendit eum in terra confossum. Et sic impletum est, quod dixerat Debbora, quod per mulierem triumphus accideret. Barac, vero agens exercitum super Asor obviam venientem Jabin interfecit, civitatem funditus ejiciens, ut ait Josephus. Cecineruntque Debbora, et Barac canticum Domino, in quo hortantur victores, ad benedicendum Deum, rememorando beneficium, quod fecerat Dominus Israeli, dum daret legem in terraemotu, et pluvia, addendo, et quod per Sangar, ut diximus, quieverunt hostes a semitis Israel, et quomodo defecerunt fortitudo Israel, donec surgeret Debbora, quando nova bella elegit Dominus, ut mulier de viris triumpharet. Quod sequitur in cantico: Surge, Debbora, et loquere canticum, non est in Hebraeo. Addidit quoque de Amalec victo in Raphidim ab Ephraim, id est a Josue Ephraita, et prophetavit eumdem postea vincendum per Saul ex Benjamin. Et commendavit eos qui de Manasse, et Issachar, et Zabulon, et Nephtalim cum eis venerant ad praelium, vituperans Ruben, et Gad, et Dan, et Aser, qui noluerunt cum eis venire. Quod etiam dicit Ruben contra se divisum, intelligitur, quod separavit se a pugnaturis, vel quod Rubenitae inter se divisi erant, quibusdam hortantibus ut irent ad praelium, aliis dehortantibus. Quod autem dicit pugnasse eos in Than juxta aquas in Agedon, intelligendum est regionem esse secus Cison, qui praeterfluit Mageddon. Hebraeus habet in Ramazache, quod interpretatur super altitudinem campi, et significat quod in campo ubi praeliatum est, hostibus superiores facti sunt. Quod autem sequitur: Stellae pugnaverunt adversus Sisaram, non mathematice intelligendum est, quasi fatali constellatione hoc factum fuerit. Sed quia coruscationes et fulgura ita de sublimi ferebantur in eos, ac si stellae ruerunt; et est hyperboleos. Sequitur: Torrens, Cison traxit cadavera eorum sicut torrens Cadumim, supple, traxit cadavera Aegyptiorum. Cadumim interpretatur antiquorum, et ponitur pro mari Rubro, eo quod antiqua miracula ibi facta sunt. Quod sequitur, conculca anima mea robustos, vox est populi sese adhortantis. Sequitur: Maledictae terrae Meroz, dixit angelus Domini. Meroz fuit unus de principibus Chanaan, Debbora vero seipsam dixit Angelum Domini vel Michael; qui praeerat Israeli dixit ut malediceret Meroz, quod sonat arcanum, id est angelis apostatis, qui adversabantur ei in arcano. Postea benedixit Jahel, quoniam fortiter egit, et quievit terra per quadraginta annos.